[1] Habes, quod semper volebas, mori passus pro desiderato Christo, hac die felix victima functus, qua die Salvator pro te et pro mundo crucifixus (Бруно, 38).

[2] nobis a tanta sapientum ac docta loquacitate admodum seiunctus, brevis tamen seriola subnotacionis, quamvis corrupte prolata, victoriosissimi imperatoris augusti Ottoni secundi sacro jussu rusticitati nostrae imposita, memorabilis viri nomen gestorumque insignes mentiones paulo post declaratura, sequentis praecedat textus raritatem, quem vero quantum attenuat culpa viciose scribentis, tantum exornat sancti excelsa dignitas (Гумпольд, 7).

[3] Oremus itaque eum, dicentes: / Christe salus hominum... / Pelle procul nostri quaeso fantasmata cordis, / Martyrii eximii falerato quatinus acta / Famine pangamus cunctis reverenda per aevum. Amen. (Лаврентий, 168).

[4] Здесь можно возразить, что нарратор просто иногда именует сам себя во множественном числе. Зачастую это так и есть. Однако, с одной стороны, в нижеследующем примере замена «мы» на «я» очевидно противоречит духу христианской традиции; с другой стороны, в некоторых случаях в тексте «я» со всей отчетливостью оказывается противопоставлено «мы», подтверждения чему будут даны во второй главе.

[5] Proinde obsecramus te, o beatissime domine Vendezlave... ita nunc pro innumeris nostris iniquitatibus apud eundem clementem patrem sis idoneus interventor, qui nos tua pia oratione placatus in praesenti saeculo custodire, et indesinenter confortare in suo sancto servitio dignetur... (Crescente, 190)

НЕ нашли? Не то? Что вы ищете?

[6] in aliis eius multis vaticiniis unam rem innotesco (Crescente, 184).

[7] per intercessione eius multa operantur mirabilia usque in praesentem diem. De quibus nimirum loqui nobis aliquid oportet (Crescente, 188).

[8] quid nobis de hoc animadvertendum est, nisi quod virtus omnipotentis dei transportavit illud (Там же).

[9] Proinde obsecramus te, o beatissime domine Vendezlave, ut sicut plurimos nuper per tuam sanctissimam orationem de carcere et de vinculis homines dominus liberavit, ita nunc pro innumeris nostris iniquitatibus apud eundem clementem patrem sis idoneus interventor, qui nos tua pia oratione placatus in praesenti saeculo custodire... et non inducat in tempacionem, sed det nobis tranquillam vitam (Crescente, 190).

[10] id genus racione prestantissimum (Гумпольд, 2).

[11] ardentius inhaerendo gentilium scriptis, non tantum quid in sacris gestis laudi divinae proferendum ac litterarum indiciis in posteros divulgandum postposuerint, verum quicquid divinum ac menti devotae mitissimum simpliciter ac sine difficultatis perplexione videtur, penitus id quasi utilitate carens abiecerint (Гумпольд, 6).

[12] nobis a tanta sapientum ac docta loquacitate admodum seiunctus (Гумпольд, 7).

[13] quem vero quantum attenuat culpa viciose scribentis, tantum exornat sancti excelsa dignitas, materiae causam operum sacra auctoritate designantis (Там же).

[14] stili simplicitate praesentis exprimendam... aggredimur (Гумпольд, 9).

[15] quia fidei salubris incrementa, quo primum roboris sumpsissent exordium aecclesiastici, priore theologorum sollertia salutarium studiis textuum latius coruscante, libris inscriptum ac credulae posteritati certius praesignatum satis constare pernovimus (Гумпольд, 8–9).

[16] Non latere autem benignam veri amatorum intentionem utile ducimus, quoniam honesta quorundam relatione, futurorum certa praesagia... praescisse... (experti sumus) (Гумпольд, 29–30).

[17] scribentis non reticet humilima devotio (Гумпольд, 30).

[18] De virtutibus autem, quae pietas divina, per meritorum eius orbi clarescentem gloriam post dignata est operari, sermonis nostri transcursu curiosa interseratur mentio, condignum videtur (Гумпольд, 64).

[19] victoriosissimi imperatoris augusti Ottoni secundi (Гумпольд, 7).

[20] O indissolubile circa pectus castissimum fidei inviolabilis vinculum! O laudabilis obedientie sectatorem devotissimum! O principis miram humilitatem, servulorum officia divini amoris instinctu subire non pudentem! (Гумпольд, 28).

[21] Dominus ac redemptor noster... intonuisse..: Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Ин 5:17]... Omnipotenti quippe deo, ut sedulis patrum erudimur dogmatibus, nec preteritum nec futurum proprie tempus aptatur, sed tantummodo presens (Лаврентий, 167).

[22] Hanc igitur coelicam pollicitationem, videlicet Et ego operor, licet cotidianis cernamus in factis impleri, gubernatione scilicet totius mundanae machinae, martyrialis tamen eam beati Vuenzeslai laurea robustius quodam modo asserit, qui nuper brumabilis septemrionalis axis nivibus quasi novus eminens Titan (Там же).

[23] Huius itaque scribendae passioni operam dare inertes licet, a quibusdam tamen compulsi, idcirco studuimus, quatinus tanti claritas hominis apud suos oppido fulgens Latio veritatis cupido no deesset (Лаврентий, 168).

[24] Et licet nos apprime liberalium unda minus attigerit literarum, quibus nostri plectri fugaretur ariditas. omnipotentis tamen promissa nos quodammodo animarunt dicentis: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud [Пс 80:11] (Там же).

[25] Oremus itaque eum, dicentes: / Christe salus hominum... / Pelle procul nostri quaeso fantasmata cordis, / Martyrii eximii falerato quatinus acta / Famine pangamus cunctis reverenda per aevum. Amen (Там же).

[26] Interea lecturos haec quosque cernuo praecamine flagitamus, quo livore semoto invidiae dignanter corrigant, quae reprobanda cognoverint (Там же).

[27] Nos quoque noverint non generaliter cunctis sed specialiter quibusdam devotius postulantibus in modum commonitorii, quae veraci relatione comperimus, exarasse (Лаврентий, 169).

[28] Et ideo martyrii, ut credimus, diademate comptus, comitante se innumero beatorum cuneo martyrum, in astrigerum meruit subire palatium. Quis etenim fidelium ambigat, quin iste beatissimus martyriali sit laurea coronatus, cum pro veritate, quae utique Christus est, passionem susceperit libentissime? (Лаврентий, 178).

[29] Forsitan ut regio potiens apice omnibus esses praelatus, cum utique tot videaris esse subditus dominis, quot vitiorum pestibus es subiectus. Juxta illud evangelicum: omnis, qui facit peccatum, servus est peccati [Ин 8:34] (Лаврентий, 176).

[30] mirum in modum nostrisque temporibus nimis stupendum miraculum accidit, quod non sine omnipotentis dei rerum omnium optificis nutu... accidisse credimus. Nam sicut nobis relatu cuiusdam fidelissimi praephati regni Sclavorum indigenae compertum est... (Лаврентий, с. 179).

[31] Nos igitur stili inopia magis quam materiae sterilitate coacti sermonem longius ducere recusamus... Non etenim tantae sumus hebetudinis, ut iuxta illud cuiusdam sapientis eulogium nesciamus, quod nescimus. Haec porro scripta sunt ad laudem utique perpesque decus (Лаврентий, с. 182).

 

[32] Domino et ter beato sancte ecclesie dei Pragensis secundo pontifici Adalberto humillimus et omnium monachorum nec dicendus infimus frater, solo nomine Christianus, in Christo Iesu prosperis successibus ad vota pollere (Кристиан, 88).

[33] dignum duxi, ut vestram sanctitatem... adirem, quo ex iussione vestra simul et licencia aliquo modo eam corrigerem (Там же).

[34] Sed quia inepcie nostre simul et pigricie maxime sunt... ex adiuvamine ipsorum sanctorum confidens, ut se res habeat, aggrediar exarare stilo (Кристиан, 88).

[35] Nunc vos deprecor, pontifex inclite et nepos carissime, ut qui me inmeritum hoc opus subire fecistis, precibus aput communem patronum iuvetis... nobis saltem veniam criminum impetrare dignetur (Кристиан, 89).

[36] ad gesta eadem propalanda accingamur, tam meritis beati martyris quam precibus vestris suffulti, auxiliante domino nostro et salvatore Iesu Christo (Там же).

[37] At nos horum carentes cunctorum, hos, ut ita fatear, post deum solos habentes, quasi indigne tractamus eorumque de die in diem indigni virutes videntes, veluti increduli manemus (Кристиан, 89).

[38] Quorum exempla nos quoque videntur respicere, qui eisdem passibus conamur incedere, quoniam qui domum vicini sui conspicit concremari, suspectus esse debet de sua (Кристиан, 91).

[39] ewangelicum implens illud, quo iubetur agapen agere ignorante sinistra nostra, quid faciat dextra (Кристиан, 96).

[40] memor preceptorum divinorum, quibus patrem honorare debemus et matrem (Кристиан, 104)

[41] Quos, quia participes fuerunt passionis, credimus esse effectos et glorie, et eorum numerum et nomina licet nos indigni pre multitudine eorum nesciamus, tamen deum scire et elegisse vere credimus (Кристиан, 115).

[42] ut vere in hoc impletum cerneremus, quod de domino specialius predictum cognoscimus: Percutite pastorem et dispergentur oves gregis [Мф 26:31] (Кристиан, 116).

[43] Ecce autem dum ad narrandum, quanta ira et vindicta domini hostes exarserit, stilus procedit, virtutem et mirabilia divinitatis predicare compellor, qui semper iustissimus ultor adest (Там же).

[44] mens, lingua, sermo, paginaque dicere deficit, simul moleque gravatus peccaminum pandere nequeo (Кристиан, 108).

[45] cuius et superius mencionem fecimus (Кристиан, 105).

[46] quod supra memini (Там же).

[47] Legis hec, pontifex alme, et que vix ipsos summi in ecclesia gracia dei viros vix implere potuisse noveras, layci ordinis virum et eundem ducem... adimplesse tenuissime miraris (Кристиан, 113).

[48] Oro, pro ingenito tibi sapiencie fonte, patrum felicissime, mecum et scripta et scribenda laude digna extollas, quia sicut iusseras, preter ea, que tuo ore audieram, aut mecum a fide et sanctitate plenius vera conpereras, aliqua stilo perstringere omnino refugio. Sed cepta ut prosequamur (Кристиан, 113).

[49] ut diximus... certe video... dum ista scribo (Там же).

[50] Tuo, omnium hostium severissime, verbo condempnaris et confoderis, qui eo, quem fundis, cruore loca sancta infici perhorrescis (Там же).

[51] Sed quid dolorem cordis, quid lacrimas oculis congemino, dum mortem iusti, transitum innocentis multis sermonibus cogor enarrare? Habet certe plurima verba dolor ingens. Sed passionem sancti martyris avide scire cupientibus ne diu differam (Кристиан, 113–114).

Из за большого объема этот материал размещен на нескольких страницах:
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13