[52] Sed nos tante siccitatis et rusticitatis, hec sapiencioribus relinquentes, ad simplicem miraculorum eius hystoriam scribendam stilum vertamus (Кристиан, 115).

[53] Nunc deo auctore de novo martyre sincere scire volentibus nova miracula pandam (Кристиан, 119).

[54] Grande aliquid dicturus, fateor pro sui magnitudine me deliberasse, ut silerem, sed ora plurimorum sciencium hec luce clarius, quia incessanter predicant, me silere indignum putavi (Кристиан, 120).

[55] Iterum de novo martyre antiqua miracula vobis pro amore tanti viri astantibus narrare agrediar (Кристиан, 123).

[56] Quod quia rudibus constat factum temporibus plurimisque patet, supervacuum huic opusculo credidi inserendum (Кристиан, 124).

[57] Signum quoddam, rudibus quod nunc temporibus Christus, omnipotens deus, militem per suum dilucidare dignatus est, refero (Там же).

[58] Igitur si cuncta beati martyris signa, que dominus per eum demonstrare dignatus est, stilo comprehendere coner, lux michi ante, quam pagina deficiet (Кристиан, 125).

[59] Videamus nunc inter alias virtutes, quas habuit, sancte simplicitatis quam ditissimus erat (Канапарий, 8).

[60] Quot annis studuit, incertum est, sed quia secularis philosophie sat scientissimus erat, novimus omnes. Quem Dominus, credo, ad hoc humane philosophie studere voluit, ut post divine sapientie montes faciliore gressu scandere posset (Канапарий, 9).

[61] Cerneres namque infantuli corpusculum subita magnitudine excrevisse (Канапарий, 5).

 

[62] Unius nomen extra ipsum, qui hec vidit, admodum paucissimi sciunt; alter vero erat, ut adhuc hodie ipse meminit, dominus Adalbertus (Канапарий, 44).

НЕ нашли? Не то? Что вы ищете?

[63] O sanctum et beatissimum virum, cuius vultu angelicus splendor, in corde semper Christus erat. O pium et omni honore dignissimum, qui crucem, quam voluntate semper et animo portavit, tunc eciam manibus et toto corpore complexus est! (Канапарий, 46–47)

[64] Cui rei homo qui hora illa presens erat, Willico quidam, bonus clericus et sapiens, visibile testimonium asserebat; quod nos et legimus, cum ad abbatem nostrum hoc scripto filius mandaverat (Бруно, 7).

[65] quod ante nesciut... recte abbas respondit, ut ipse non semel ad nos dixit (Бруно, 16).

[66] si est ut audivimus (Бруно, 6).

[67] Inter hec, o Domine, quam bonus et suavis spiritus tuus in omnibus!.. Quem loqui, quem suave sedulo meditari, o quam delectabile, felix et insaciabile! cuius lucis absentes radios nos vere miseri, nos vive glorie exules, nos mortui et ceci patienter sustinemus, utique quia quam suave et incomparabile bonum perdidimus, ad maiorem cumulum miserie merito ignoramus. Auribus nostris audivimus, quem mirabilem in operibus suis, maxime o Domine, o dulcedo, vita et panis angelorum! (Бруно, 11).

[68] nostrum intercessorem in manibus habemus, Adelbertum, Domine, tuum, sancta sanctorum intrasse cognovimus et amantes veneramur (Бруно, 34).

[69] Quem aliud linteum suo amplexu acciperet et ad Deum portaret, ab eius ore, fateor, numquam excutere potuimus et ideo sive hic, sive alter sit, certa mente nescimus. Nec hoc nos fatigat; qui nostrum intercessorem in manibus habemus, Adelbertum, Domine, tuum, sancta sanctorum intrasse cognovimus et amantes veneramur (Бруно, 34).

[70] Quid prodest refugium ad sancta sanctorum? Quis curat regnante barbarismo fas christianus? (Бруно, 19).

[71] Eheu nostra infelicia tempora! Sapientem vocamus, cui fallere ingenium calet, cui in ore mel, in corde fel latet... Nec longe queras exemplum! in eadem linea sanguinis occidit frater suus sanctissimum Ventizlauum. Interea quis non deploret squalores miserie nostre? Quis non exhorret cecum natum hominem nostrum? (Бруно, 27).

[72] Homo, complesti propheticum, apponens iniquitatem super iniquitatem, expecta nunc illud evangelicum: Sanguis qui effusus est, super te et super filios tuos [Мф 27:25] (Там же).

[73] Hec tunc scilicet fuerunt, sed quando digna indigni scribimus, nunc est mortuus gladio frater pleta autem est pii Adelberti visio tota, dum ante se bis duorum fratrum, post hoc anno maximi fratris mors est subsecuta; quorum mortibus mors sua quam prestantior foret, quorum lecto suus lectulus quam pulchrior emineret, omnis intellegit, qui ipsum causa Dei, illos causa seculi et defendende vite cecidisse cognoscit (Бруно, 28).

[74] Que tibi, que magnanime iuvenis, illa dies erat, quando in potestatem Sarracenorum populum Dei traditum vidisti et sub pedibus paganorum christianum decus laceratum aspexisti? Vere ut quidam spiritu canens Domino ait: Cum sis iustus, iuste omnia disponis, eum quoque qui (non) debet puniri recte condemnas [ср. Премудр. 12:15] (Бруно, 9).

[75] Sed ve nostro miserabili evo! et nemo rex studium habet, ut convertat paganum, quasi Deus de celo iubeat. Diligunt honorem suum, o Christe, non lucrum tuum... et est eheu pro peccatis qui persequatur christianum, et nullus prope dominus rerum qui ecclesiam intrare compellat paganum (Бруно, 9–10).

[76] Avertente faciem Deo, que sit tua virtus, o homo, specta nunc in homine uno (Бруно, 13).

[77] Qua propter audiamus bonum consilium quo dicitur: Omnes vires et cogitatum tuum iacta in Dominum, et ipse te entriet [Пс 54:23] (Бруно, 14).

[78] Huic in parvo corpore melior virtus, magnus amor et fides suis, larga manus sine querela cunctis, sapientia maior annis, pia humanitas Dei servis, confessio et oratio bona regnum tenuerunt, sed, heu, pena de statuendis episcopis! ...fit victima mortis, pulvus in pulverem redit. Videre quantum glorie cesar reliquit! (Бруно, 14–15).

[79] Идеальный реципиент — тот, кто «осмысляет произведение идеальным образом с точки зрения его фактуры и принимает ту смысловую позицию, которую произведение ему подсказывает» [Шмид, 61].

[80] Homo Dei, ne timeas habens causam, vade securus! Stella maris tuum iter preibit et dux bonorum Petrus fidelissimus comes coherebit (Бруно, 24).

[81] Homo Dei, putasne simplex plaga splendeat in dorso tuo, aut precium habeat super terram talia libenter pati in memoriam Filii Dei vivi? Utique non sic margarita splendet in sterquinilio, non purpura regis in populo... adhuc nec aureus sol in celo, ut est in corde pulchro una percussio, quam habes letus glorie pro Christo tuo (Бруно, 31).

[82] Sed o venerabile caput, quid te fatigas implexis cogitationibus? Prope est quod queris... Ecce iuxta te pulchritudo tua, ecce in foribus cuius nescit homo precium, felix et incomparabile martyrium, ut nostro etiam evo Virgines ille Filius insperato te faciat martyrem suum! (Бруно, 33).

[83] Nonne maior Dominus, redemptio nostra, Christus propinquante passione sanguinem sudat..? Si Deus trepidat, turpe est ut homo paveat, cum carnis mors prope accedit? <...> Vir bone, quid times? Cur inermi pavore tabescis? Deum tuum secutus sanguinem fundis, quo fuso securum commeatum et liberum iter habes ad celum, sine occursu insultantium demonum, sine objectione vel minima peccatorum (Бруно, 36).

[84] O quam beatum, o quam glorie plenum ita mori, ut non appareant ulla peccata, quoniam que secundum fidem lavantur in baptismo, extinquuntur in martyrio. <...> Ubi quid nescit, qui omnia scientem novit? Quid non habet, qui omnia habentem habet?.. Harum sententiarum habemus te testem clarum... Palam loqueris, sub celo non esse pulchrius, non quicquam dulcius, quam pro dulcissimo Ihesu Christo dulcem dare vitam, monstrans nimirum quam bene vivas, ad cuius mortua ossa tot salutes exeunt, tot signa misericordie sine tedio currunt (Бруно, 37).

[85] Septem donis ditavit te Christus, virtute multa fluxit tibi gratia sancti Spiritus; nunc in eius honore septem lanceis confossus, amplectere desiderabilem Christum (Бруно, 38).

[86] Vocat te nunc cor contritum, vocat nostrorum temporum infinitus error; clamat tibi, felicissime martyr, nostrarum miseriarum magnus clamor. <...> Tu qui multa potes ad regis curtem, fac nobis legem et iusticiam de iniquo odio tantorum hostium <...> Nescio monstri quid simile patimur; post expletionem voluptatum amplius fficit! nunquam dicimus. Hoc est commune malum omnium, maxime hec est miseria mei... Si quid potes, immo quia potes, nostris medere vulneribus (Бруно, 38–39).

[87] Post fletus hominum transi in letum numerum angelorum... Adhuc ultra angelum martyr, ad martyrum regem ascende cum gloria, ad vivum Salvatorem, ad ipsum a cuius conspectu fugit celum et terra [Откр 20:11], loquere facie ad faciem, quasi homo ad amicum suum (Бруно, 40).

[88] Vos fecistis vestram insaniam, sed ignorando o qualem genuistis beatitudinem!.. volendo vos convertere ad Christum Salvatorem, dedistis ei nolendo immortalem dignitatem (Там же).

[89] Ecce iterum boni, et estis mihi sepe vocandi. Loquimini, orate ad Christum, ad cor celi; surgat stella maris beata Dei Genetrix, iungat se angelus Michahel et propicius Petrus, sequatur et omnis sanctus. Propter Deum loquimini bonum de vivis miseris, bonum in conspectu Principis (Бруно, 41).

Из за большого объема этот материал размещен на нескольких страницах:
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13